- AGIASMUS
- AGIASMUSGraece Α῾γιατμὸς, hodiernis Graecis dicitur ritus ille seu ceremonia, quâ cuiuslibet mensis primâ Dominicâ renovant aquam benedictm, eaqueve populum aspergunt; i. e., Benedictio seu Sanctificatio: Desistunt autem duobus mensibus, Ianuariô scil. ad sollennem benedictionem Epiphaniae, in qua baptismum Christi celebrant, et Septembri, quô hanc benedictionem transferunt, in decimam quartam eius diem, propter festum Exaltationis S. Crucis; ubi in aspersione locô aspergilli frondibus ocymi utuntur. Dicunt enim, super spatium telluris, ubi crux Christi fuerit defosla, ocymum crescere, ideo Βχτιλικὸν, i. e., Regium dictum, quod iussu Helenae crucis inventricis inde esset evulsum. Vide Dominic. Macrum Hierolex. in voce Aqua Benedicta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.